- PYRAMUS
- I.PYRAMUSGraece πυραμοῦς, placentae genus, victoribus olim dari solitum, Artemidorus, l. 1. c. 74. Non tamen omnibus, sed tantum iis, qui in potatoria palaestrâ reliquos in somniâ vicissent. Aristophanis Scholia Equitibus, ὁ διαγρυπνήσας μέχρι τὴν ἕω, ἐλάμβανε τὸν πυραμοῦν, qui ad auroram usque pervigilâsset, accipiebant ex tritico, melle admixtô, placentam. Haec enim vocis notatio. Vide Meursium ad Lycephronem, et infra Victoria.II.PYRAMUSadolescens Babylonius, qui Thisben mutuôamore prosecutus est: verum cum adeo a parentibus uterque observaretur, ut nullô modô se complecti possent, egredi urbem ad constitutum locum decreverunt. Quo quidem cum prior pervenisset Thisbe, a leaenâ illic transeunte perterrefacta in antrum vicinum confugit. Pyramus deinde adveniens, cum velum, quod fugienti Thisbe e capite deciderat, cruentatum reperisset, eam putans a feris fuisse dilaniatam, gladio, quem secum habebat, sub moro arbore incubuit. Thisbe autem ex antro egressa, cum Pyramum vulnere confectum vidisset, eôdem se gladiô confodit. Utrumque autem sub moro arbore occisum volunt, eiusque fructus, cum antea candidi essent, ex eorum sanguine atrum colorem traxisse. Ovid. Met. l. 4.III.PYRAMUSfluv. qui per angustias Tauri montis per Ciliciam defertur marique apud Mallum Urbem excipitur. Eius meminit Dionys. v. 866.Καὶ τῷ μὲν πλεόνων ποταμῶν ἐπιμίσγεται ὕδωρΤηλόθεν ἐρχομένων, Πυράμοιο τε καὶ Πινάροιο,Ubi Scholiastes: Ο῾ δὲ Πύραμος σκολιός τε ῤέει, ὣς εἴρηται, καὶ καταπίπτων εἰς βαθεῖαν φάραγγα ψόφον προβάλλει βροντῇ παραπλήσιον, καὶ χοῦν δὲ πάνυ πολὺν, ὡς ὁ γεωγράφος φησὶ κατάγει ἐπὶ τὴν θάλαςςαν. Διὸ καὶ χρησμὸς ἐξέπεσεν εν ὑπερβολῇ τοιοῦτος,Ε῎ςςεται ἐςςομενοις, ὅτε Πύραμος εὐρυδίνηςΗ᾿ϊόνα προχέων ἱερὴν εἰς Κύπρον ἴκηται.Hesych. Πύραμος, ποταμὸς Κιλικίας, ἄλλοι δὲ χόρτον οὓτω καλοῦσι. Eius meminêre Strabo, l. 12. Arrianus, l. 1. et Qu. Curtius, l. 3. c. 4. Hodie Malmistra Nigro dicitur. Leucosyros olim, Steph. Cornui etiam Bellonio. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.